Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 12: Versus 3

Dico enim.Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiae, quae in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait:Multi unum corpus sumus in ChristoI Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic praecipitur.Sapere ad sobrietatem.Id est, quod, justitiae terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit.Mensuram fidei.Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, haec est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed caeteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait:Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum,caeteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.
(* Traductions européennes)